Evangelium Secundum Marcum*

Caput 16: Versus 7

Et Petro.BEDA.Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet.Et Petro.HIER.Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata praeterita non nocent, quando non placent.Praecedit vos.Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.BEDA.Nota quod Marcus dicit:Praecedit vos in Galilaeam,etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthaeus autem, etc., usque ad sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.
(* Traductions européennes)